Epistola III B. Joannis*

Caput 1: Versus 9

Scripsissem forsitan,etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiae scripsissem de commendatione eleemosynae, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes haeresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretaturspeciose insulsus,sivedecor insaniens,ut perfidiam cordis etiam nomine signet.Ecclesiae.Illi Ecclesiae,quae forsitan,id est dubitative est Ecclesia, et ut per observationem eleemosynae mereretur perfecta fieri Ecclesia, scripsissem.
(* Traductions européennes)